Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • III. Agatho
    • Fragmenta VII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Agatho

Fragmenta VII-XV

VII. 46, 28

neque auro aut genere aut multiplici scientia sufflatus quaerit Socratis vestigia.

VIII. 99, 15

numnam caelatus in manu dextra scyphus, caelo dolitus, artem ostentat Mentoris?

IX. 187, 8

quid tristiorem video te esse quam antidhac, Lampadio? numquid familiaris filius amat, nec spes est auxili argentaria, ideoque scapulae metuunt virgindemiam?

X. 4, 1

haec postquam dixit, cedit citus altus tolutim

XI. 167, 4

pueri obscenis verbis novae nuptulae aures returant

XII. 247, 17

virgo de convivio abducatur ideo quod maiores nostri virginis acerbae auris veneriis vocabulis imbui noluerunt

XIII. 400, 14

et pueri in aedibus saepius pedibus offensant, dum musteos in carnario fluitare suspiciunt

XIV. 46, 33

quid multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane neque in volucribus sum

XV. 345, 1

doulos eros esti quia meret, hominem se servum facit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License