tropon
tropous qui non modo ignorasse me clamat, sed omnino omnis heroas negat
nescisse
ebrius
es, Marce, Odyssian enim Homeri ruminari incipis, cum peri tropon scripturum te
Seio receperis
quod
utrum sit magnum an parvum, facile an difficul
ideo
fuga hostium graece vocatur trope. Hinc
spolia capta fixa in stipitibus appellantur tropaea
katachresis est enim vera, cum
in candelabro pendet strigile
ut novum cribrum novo paxillo
pendeat
nautae
remivagam movent celocem
ut
levis tipulla lymphon frigidos transit lacus
avi
et atavi nostri, cum alium ac cepe eorum verba olerent, tamen optume animati
erant
cum
Quintipor Clodius tot comoedias sine ulla fecerit Musa, ego unum libellum non -
edolem - ut ait Ennius?
scaena quem senem Latina vidit
derisissimum
mihique Iovis, dum stilo nostro
papyrino levi scapos capitio novo partu poetico
ne me pedatus iste versuum
tardor refrenet arte comprimo rhythmon sertum
Volcanum aecum novae lagoenae
ollarum figurator precatur
non te pudet, Mani, cum domi
tuae vides commilitonum tuorum cohortes servis tuis ministrare caementa?
sociis es hostis, hostibus
socius, bellum ita geris ut bella omnia domum auferas
in invidiam veniant in hoc ipso
rapinatores
ipsum propter vix liberti
semiatrati exequiantur
cum novissime putaret, quantum
sumpti fecerit
chortis cocorum atque hamiotarum
aucupumque
nos ergo nihil egimus, quod
legem Liciniam luci claro latam eskotosamen.
non
Hercules potest, qui Augeae agessit kopron
et
pater divum trisulucum fulmen igni fervido actum mittat in tholum macelli
tunc
repente caelitum altum tonitribus templum tonescat
magna
uti tremescat Roma et magnae mandonum gulae
ipsis
istis dicite labdae et vivos contemnite vivi, anticipate atque addite calcar,
stultos contemnite docti
|