quin mihi caerratam tuam
frontem, Strobile, omittis
contra cum psalte Pisia et cum
Flora lurcare ac strepis
nuc corius ulmum cum tuus
depavit, pergis? heia
cum in eo essem occupatus atque
in schola curarer, ut scribit Scantius, - horno per Dionysia -
quod ea die mea erat praebitio,
in ianuam - cave canem - inscribi iubeo
primum
iste qui meret sestertios vicenos
quia
plus - inquit - merere debet, in quo est virtus
quod
tunc questus tricinus erat, nunc est uber
capite aperto esse iubet, ante
lucem suscitat, frigore torret, venatum eicit ieiunio vilicum
ex
his atque eius modi institutis ac vita vel ad Herculis athla athletae facti
erant
Empedocles
natos homines ex terra ait ut blitum
quid
dubitatis, utrum nunc sitis cercopitheci an colubrae an volvae de Albuci subus
Athenis?
in somnis
venit, iubett me cepam esse te sisymbrium
postremo
nemo aegrotus quicquam somniat tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus
tu
non insanis, quo tibi vino corpus corrumpis mero?
prius
quam responderem, foris nescio quis occupat res indicare
et
ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis festica
aperantologia consurgimus ieiunis oculis
ego
autem qui essem plenus vini et veneris
en
domum praeter matris deum exaudio cymbalorum sonitum
nam
quae venustas, hic adest gallantibus, quae casta vestis aetasque adulescentium,
quae tenera species
cum illo veni, video gallorum
frequentiam in templo, qui cum e scaena coronam adlatam imponeret aedilis
signo, synodiam gallantes vario recinebant studio
ut
Naides undicolae
Phrygius per ossa cornus liquida
canit anima
tibi typana non inanis sonitus
matris deum, tonimus tibi nos tonos tibi nunc semiviri teretem comam volantem
iactant tibi famuli
simul ac languido corpori solis
calidior visa est aura
probitatem se pudorem gallum
coepit mihi sic vendere
partim venusta muliebri ornati
stola
aurorae ostrinum hic indutus
supparum,
coronam ex auro et gemmis fulgentem gerit
luce locum afficiens
item tragici prodeunt cum capite
gibbero, cum antiqua lege ad frontem superficies accedere debeat
vix vulgus confluit non furiarum
sed puerorum atque ancillarum, qui omnes me bilem atram agitare clamitantes
opinionem mihi insaniae meae confirmant
ubi vident se cantando ex ara
excantare non posse, deripere incipiunt
apage in dierectum, a domo
nostro istam isanitatem
stolam calceosque muliebris
propter positos capio
ego medicina, Serapi, utor,
cotidie precantur, intellego recte scriptum esse Delphis theoi hera
-
nunc de te, inquit, meliusculam spem habeo, - qui rem spurcissiam gustare
voluerim,
hospes, quid miras nummo curare
Serapin quid quasi non curet tanti item Aristoteles
aut
ambos mira aut noli mirare deum me
propter
percrepas vocibus volitans aureis volgi
et
ecce de inproviso ad nos accedit cana Veritas, Attices philosophiae alumna
ubi dicatur primus Zenon novam
haeresim novo paxillo suspendisse
propter eam porticum situm erat
dolium
patella esurienti posita
provocat Neapolitanas piscinas
sed nos, simul atque in summam
speculam venimus
videmus populum furiis instinctum tribus
diversum ferri exterritum formidine
neque furentem eculeum
Damacrinum
insanus equiso ex ipsis morbi fluctibus
educet umquam
Aiax tum credit ferro se caedere
Ulixem,
cum bacchans silvam caedit porcosque trucidat
denique qui sanus sit avarus?
cui si stet totus terrai traditus orbis,
furando tamen a morbo stimulatus eodem
ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi
nam
ut arquatis et lutea quae non sunt et quae sunt lutea videntur, sic insanis
sani et furiosi videntur esse insani
tertia Poenarum
Infamia stans nixa in vulgi
pectore fluctuanti intonsa coma,
sordida vestitu, ore severo
forenses
decernunt ut Existimatio nomen meum in sanorum numerum referat
|