Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVI. GerontodidaskalosFragmenta CLXXXIV-CCICLXXXIV. 214, 24quotiens priscus homo ac rusticus Romanus inter nundinum barbam radebat? CLXXXV. 195, 15noctu cultro coquinari se traiecit; nondum enim invecti erat cultelli empaistoi e Bithynia CLXXXVI. 337, 12tunc vilici, quod nunc satis sibi vix putant, lautum putabant CLXXXVII. 55, 2vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno, cum arceram, si non vellet, non sterneret CLXXXVIII. 543, 7sed simul manibus trahere lanam, nec non simul oculis observare ollam pultis, ne aduratur CLXXXIX. 267, 5ergo tum sacra religio castaeque fuerunt res omnes CXC. 86, 8 (et 451, 19)in quibus Libyssa cytrus fasciis cingit fores CXCI. 314, 15 (et 440, 11)ubi grave pascantur atque alantur pavonum greges CXCII. 47, 17vel decem mensis ubi una saepiant granaria CXCIII. 47, 21vineis ubi ampla cella torculum respondeat CXCIV. 112, 22confluit mulierum tota Roma: quae noctu fieri initia solita etiam nunc spinea faxs indicat CXCV. 166, 4rapta a nescio quo mulione raptoris ramices rumpit CXCVI. 261, 6nam vides apud Ennium esse scriptum - ter sub armis malim vitam cernere, quam semel modo parere - CXCVII. 47, 24novos maritus tacitulus taxim uxoris solvebat cingillum CXCVIII. 86, 11utrum oculi mihi caecuttiunt, an ego vidi servos in armis contra dominos? CXCIX. 18, 27Manius Curius consul in Capitolio cum dilectum haberet nec citatus in tribu civis respondisset, vendidit tenebriorem CC. 190, 28hoc est magnum censorem esse ac non studere multos aerarios facere CCI. 8, 12putas eos non citius tricas Atellanas quim id extricaturos? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |