Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
L. ManiusFragmenta CCL-CCLXXICCL. 161, 4funere familiari commoti, avito ac patrito more precabamur CCLI. 79, 28Automedo meus, quod apud Plotium rhetorem bubulcitarat, erili dolori non defuit CCLII. 225, 5quod dum administrant, in scrobe fodiendo inveniunt arcam CCLIII. 133, 27tum ad me ferunt, quod libellionem esse sciebant CCLIV. 274, 18Manius mane se excitat, rostrum suum in rostra adfert, populum in forum conducit CCLV. 183, 1nec natus est nec morietur, viget veget ut pote plurimum CCLVI. 147, 9lex neque innocenti propter simultatem obstringillat, neque nocenti propter amicitiam ignoscit CCLVII. 543, 32quocirca oportet bonum civem legibus parere, deos colere, in palellam dare mikron kreas CCLVIII. 480, 2;non male dicere, pedem in focum non imponere, sacrificari CCLIX. 484, 24et cum corrigia disruptast, enatare cum reliqua, pedem paenula scortea pertegere CCLX. 211, 13nec sumptibus finem legibus nec luxu statues finemque modumque CCLXI. 487, 5stertit iuventus, quam labos mollem facit CCLXII. 225, 32 (et 168, 19 et 125, 30 et 185, 5)ager ut derelinqueretur ac periret - squale scabreque inluvie et vastitudine - CCLXIII. 237, 13 (et 442, 30)habens antepositam alimoniam, sedens altus alieno sumptu, neque post respiciens neque ante prospiciens, sed limus intra limites culinae CCLXIV. 159, 33hunc Ceres cibi ministr frugibus suis porcet CCLXV. 540, 25alterum bene acceptum dormire - super amphitapa bene molli - CCLXVI. 201, 1dulcem aquam bibat salubrem et flebile esitet cepe CCLXVII. 113, 12tam eum, ad quem veniunt in hospitium, lac humanum fellasse quam ipsos CCLXVIII. 543, 16lecto strato matellam, lucernam, ceteras res esui usuique prae se portant CCLXIX. 545, 10haec adventoribus accidunt: cellae claves claustra carnaria dolia CCLXX. 131, 10hic ut quadrato latere stipatae strues CCLXXI. 87, 10harum aedium summetria confutabat architectones |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |