Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
LXV. Peri edesmatonFragmenta CCCCVI-CCCCVIIICCCCVI.M. Varro in satura quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas dedicias comprehendit. Nam pleraque id genus quae heluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro quo dixi positos legat, genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro opprobrans executus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melica, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Chius helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica24 CCCCVII.si quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iam pridem esses factus. Nunc illum qui norunt, volunt emere milibus centum, te qui novit, nemo centussis25 CCCCVIII.Varro: si quid de bulbis dixi in aquam, qui Veneris ostium quaerunt. Deinde in legitimis nuptiis in cena ponantur, sed et cum nucleis pineis aut cum erucae sucu et pipere.26 |
24 Gellius, XV, 19, 2. 25 Apicius, VIII, 311. 26 Macrobius, Sat. III, 12, 2. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |