Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
LXXIX SexagessisFragmenta CCCCLXXXVIII-DVIIICCCCLXXXVIII. 106, 15 (et 49, 3)se circumspexe atque invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socrates, esse factum ericium e pilis albis, cum proboscide CCCCLXXXIX. 359, 1Romam regressus ibi nihil offendi, quod ante annos quinquaginta, cum primum dormire coepi, reliqui CCCCXC. 216, 4tunc nuptiae videbant ostream Lucrinam CCCCXCI. 212, 25 (et 431, 13)ubi tum comitia habebant, ibi nunc fit mercatus CCCCXCII. 403, 26in quarum locum subierunt inquilinae impietas perfidia impudicitia CCCCXCIII. 407, 8 (et 422, 16)nunc quis patrem decem annorum natus non modo aufert sed tollit - nisi veneno? CCCCXCIV. 283, 17avidus iudex reum ducebat esse koinon Hermen CCCCXCV. 502, 75quod leges iubent, non faciunt: dos kai labe fervit omnino CCCCXCVI. 200, 13ut nitens pavonis collus nihil extrinsecus sumens CCCCXCVII. 225, 22sic canis fit e catello, sic e tritico spica CCCCXCVIII. 167, 7ergo tum Romae parce pureque
pudentis CCCCXCIX. 460, 2neque qua agilipennis anates remipedas buxeirostris pecudes paludibus nocte nigra ad lumina lampadis sequaris D. 158, 13o stulta nostri pectoris dormitio vigilabilis, quae me puellum impuberem cepisti DI. 112, 22adest adest fax involuta incendio DII. 167, 11qui nobis ministrarunt pueris diebus festis cicer viride. qui nos provocare, advocare cum audeant, nos illos revocare timemus? DIII. 69, 22an si equam emisses quadripedem, ut meo asino Reatino admitteres, quantum poposcissem dedisses equimenti? DIV. 187, 17eo, ut viaticum ex arcula adderem in bulgam DV. 214, 12acciti sumus, ut depontaremur. murmur fit ferus DVI. 86, 20- vix effatus erat - cum more maiorum ultro casnares arripiunt, de ponte in Tiberim deturbant DVII. 86, 24senibus crassis Romuli non videmus quid fiat DVIII. 480, 23- erras, inquit, Marce: accusare nos ruminans antiquitates desine - |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |