Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
LXXXII. Taphe MenippouFragmenta DXIX-DXLIIDXIX. 333, 21Menippus
ille nobilis quondam canis DXX. 318, 12saltem infernus timetur, kakos daimon atque habet homines sollicito, quod eum peius formidant quam fullo ululam DXXI. 230, 32 (et 249, 8)Diogenem litteras scisse, tum usioni quod satis esset, hunc quod etiam acroasi bellorum hominum DXXII. 249, 8in charteo stadio epitaphion ago agona quo quis certasset animo, bellus homo magis delectatus sit Stoicorum pancratio quam athletarum DXXIII. 86, 18sed ut canis sine coda DXXIV. 27, 14quod coeperas modo in via narrare, ut ad exodium ducas DXXV. 106, 14- ubi lubet, ire licet accubitum - accepto strenue sussilimus, quod esurigo findebat costas DXXVI. 217, 14 (et 491, 21)perrexit in interiores partis domuis posticae, ut ait Plautus, - penitissimae - DXXVII. 542, 1nihilo magis decere mulierem quam de muliebri ricinio pallium simplex demittere DXXVIII. 152, 13nec pistorem ullum nossent nisi eum qui in pistrino pinseret farinam DXXIX. 492, 14aliquot Romae sunt qui cellas vinarias fructuis causa fecerunt DXXX. 48, 13antiqui nostri in dominus latericiis paululum modo lapidibus suffundatis, ut umorem effugerent, habitabant DXXXI. 251, 30at in segetibus post messem colligebant stramenta, qui domicilia colerent DXXXII. 308, 32ut hirundines culmis oblitis luto tegulas fingebant DXXXIII. 129, 4lithostrota pavimenta et parietes incrustatos DXXXXIV. 140, 2periechonta varia mihi facies maeandrata et vermiculata, atque etiam adpinges orbem terrae DXXXV. 544, 16sed quae necessitas te iubet aquam effundere domi tuae? si vasa habes pertusa, plumbum non habes? ad quam rem nobis est confluvium, ad quam rem urnarium? DXXXVI. 48, 23 (et 488, 5)in pavimento non audes facere lacunam, at in humu calces facis elixos DXXXVII. 152, 19non vides in publico ante tabernas, qua populus ambulando proinde ut in arato porcas reddit DXXXVIII. 169, 10non vides in magnis peristyliis, qui cryptas domi non habent, sabulum iacere a pariete, aut in xystis, ubi ambulare possint? DXXXIX. 214, 24confluebant olim Roman psammaxosioi non qui in urbe inter nundinum calunniarentur DXL. 48, 17philanalotai edones Romam, ut turba incendant annonam, et propter phagones ficedulam pinguem aut turdum nisi volantem non video DXLI. 416, 17haec Numa Pompilius fieri si videret, sciret suorum institutorum nec volam nec vestigium apparere DXLII. 152, 23inde putidas uvas acinis electis et comestis extendit in lecti sponda |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |