Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro Saturae Menippeae IntraText CT - Text |
|
|
III. AgathoFragmenta VII-XVVII. 46, 28neque auro aut genere aut multiplici scientia sufflatus quaerit Socratis vestigia. VIII. 99, 15numnam caelatus in manu dextra scyphus, caelo dolitus, artem ostentat Mentoris? IX. 187, 8quid tristiorem video te esse quam antidhac, Lampadio? numquid familiaris filius amat, nec spes est auxili argentaria, ideoque scapulae metuunt virgindemiam? X. 4, 1haec postquam dixit, cedit citus altus tolutim XI. 167, 4pueri obscenis verbis novae nuptulae aures returant XII. 247, 17virgo de convivio abducatur ideo quod maiores nostri virginis acerbae auris veneriis vocabulis imbui noluerunt XIII. 400, 14et pueri in aedibus saepius pedibus offensant, dum musteos in carnario fluitare suspiciunt XIV. 46, 33quid multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane neque in volucribus sum XV. 345, 1doulos eros esti quia meret, hominem se servum facit |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |