Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • XXXI. Eumenides
    • Fragmenta CXX-CLXXVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXI. Eumenides

Fragmenta CXX-CLXXVIII

CXX. 8, 32

quin mihi caerratam tuam frontem, Strobile, omittis

CXXI. 10, 31

contra cum psalte Pisia et cum Flora lurcare ac strepis

CXXII. 199, 14

nuc corius ulmum cum tuus depavit, pergis? heia

CXXIII. 121, 6

cum in eo essem occupatus atque in schola curarer, ut scribit Scantius, - horno per Dionysia -

CXXIV. 152, 32

quod ea die mea erat praebitio, in ianuam - cave canem - inscribi iubeo

CXXV. 345, 2

primum iste qui meret sestertios vicenos

CXXVI. 344, 19

quia plus - inquit - merere debet, in quo est virtus

CXXVII. 181, 6

quod tunc questus tricinus erat, nunc est uber

CXXVIII. 235, 15

capite aperto esse iubet, ante lucem suscitat, frigore torret, venatum eicit ieiunio vilicum

CXXIX. 527, 25

ex his atque eius modi institutis ac vita vel ad Herculis athla athletae facti erant

CXXX. 550, 13

Empedocles natos homines ex terra ait ut blitum

CXXXI. 201, 21

quid dubitatis, utrum nunc sitis cercopitheci an colubrae an volvae de Albuci subus Athenis?

CXXXII. 201, 8

in somnis venit, iubett me cepam esse te sisymbrium

CXXXIII. 55, 32

postremo nemo aegrotus quicquam somniat tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus

CXXXIV. 344, 1

tu non insanis, quo tibi vino corpus corrumpis mero?

CXXXV. 355, 4

prius quam responderem, foris nescio quis occupat res indicare

CXXXVI. 451, 32

et ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis festica aperantologia consurgimus ieiunis oculis

CXXXVII. 498, 13

ego autem qui essem plenus vini et veneris

CXXXVIII. 529, 13

en domum praeter matris deum exaudio cymbalorum sonitum

CXXXIX. 119, 1

nam quae venustas, hic adest gallantibus, quae casta vestis aetasque adulescentium, quae tenera species

CXL. 119, 1

cum illo veni, video gallorum frequentiam in templo, qui cum e scaena coronam adlatam imponeret aedilis signo, synodiam gallantes vario recinebant studio

CXLI. 250, 7

ut Naides undicolae

CXLII. 334, 14

Phrygius per ossa cornus liquida canit anima

CXLIII. 49, 19

tibi typana non inanis sonitus matris deum, tonimus tibi nos tonos tibi nunc semiviri teretem comam volantem iactant tibi famuli

CXLIV. 245, 28

simul ac languido corpori solis calidior visa est aura

CXLV. 487, 26

probitatem se pudorem gallum coepit mihi sic vendere

CXLVI. 537, 24

partim venusta muliebri ornati stola

CXLVII. 549, 9 (et 540, 7)

aurorae ostrinum hic indutus supparum,
coronam ex auro et gemmis fulgentem gerit
luce locum afficiens

CXLVIII. 452, 3

item tragici prodeunt cum capite gibbero, cum antiqua lege ad frontem superficies accedere debeat

CXLIX. 153, 2 (et 421, 34 et 242, 21 et 356, 15)

vix vulgus confluit non furiarum sed puerorum atque ancillarum, qui omnes me bilem atram agitare clamitantes opinionem mihi insaniae meae confirmant

CL. 102, 6

ubi vident se cantando ex ara excantare non posse, deripere incipiunt

CLI. 49, 25 (et 122, 25)

apage in dierectum, a domo nostro istam isanitatem

CLII. 252, 32

stolam calceosque muliebris propter positos capio

CLIII. 480, 29

ego medicina, Serapi, utor, cotidie precantur, intellego recte scriptum esse Delphis theoi hera

CLIV. 394, 7

- nunc de te, inquit, meliusculam spem habeo, - qui rem spurcissiam gustare voluerim,

CLV. 480, 29

hospes, quid miras nummo curare Serapin quid quasi non curet tanti item Aristoteles

CLVI. 480, 29

aut ambos mira aut noli mirare deum me

CLVII. 255, 4

propter percrepas vocibus volitans aureis volgi

CLVIII. 86, 25 (et 242, 26)

et ecce de inproviso ad nos accedit cana Veritas, Attices philosophiae alumna

CLIX. 153, 4

ubi dicatur primus Zenon novam haeresim novo paxillo suspendisse

CLX. 367, 17

propter eam porticum situm erat dolium

CLXI. 543, 32

patella esurienti posita provocat Neapolitanas piscinas

CLXII. 434, 17 (et 295, 21)

sed nos, simul atque in summam speculam venimus
videmus populum furiis instinctum tribus
diversum ferri exterritum formidine

CLXIII. 105, 6

neque furentem eculeum Damacrinum
insanus equiso ex ipsis morbi fluctibus
educet umquam

CLXIV. 271, 32

Aiax tum credit ferro se caedere Ulixem,
cum bacchans silvam caedit porcosque trucidat

CLXV. 392, 1 (et 264, 20)

denique qui sanus sit avarus?
cui si stet totus terrai traditus orbis,
furando tamen a morbo stimulatus eodem
ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi

CLXVI. 35, 13 (et 549, 18)

nam ut arquatis et lutea quae non sunt et quae sunt lutea videntur, sic insanis sani et furiosi videntur esse insani

CLXVII. 390, 9

tertia Poenarum
Infamia stans nixa in vulgi
pectore fluctuanti intonsa coma,
sordida vestitu, ore severo

CLXVIII. 285, 16

forenses decernunt ut Existimatio nomen meum in sanorum numerum referat




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License