Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim patraveris,
glandem parari legique oportet et in aquam conici. Inde semodios singulis bubus
in dies dari oportet, et si non laborabunt, pascantur satius erit, aut modium
vinaceorum, quos in dolium condideris. Interdiu pascito, noctu faeni P. XXV uni
bovi dato. Si faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. Paleas
triticeas et hordeaceas, acus fabaginum, de vicia vel de lupino, item de
ceteris frugibus, omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima erunt,
in tecto condito et sale spargito, deinde ea pro faeno dato. Ubi verno dare
coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato aut modium lupini macerati et
faeni P. XV. Ubi ocinum tempestivum erit, dato primum. Manibus carpito, id
renascetur: quod falcula secueris, non renascetur. Usque ocinum dato donec
arescat: ita temperato. Postea viciam dato, postea panicum frondem ulmeam dato.
Si populneam habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet. Ubi ulmeam non habebis,
querneam aut ficulneam dato. Nihil
est quod magis expediat, quam boves bene curare. Boves nisi per hiemem,
cum non arabunt, pasci non oportet. Nam viride cum edunt, semper id exspectant,
et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt.
|