Romae tunicas, togas, saga,
centones, sculponeas; Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces,
palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas; Venafri palas. Suessae
et in Lucanis plostra, treblae Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro.
Aratra in terram validam Romanica bona erunt; in terram pullam Campanica; iuga
Romanica optima erunt; vomeris indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae
ad Rufri maceriam; claves, clostra Romae; hamae oleariae, urcei aquarii, urnae
vinariae, alia vasa ahenea Capuae, Nolae; fiscinae Campanicae Capuae utiles
sunt. Funes subductarios, spartum omne Capuae; fiscinas Romanicas Suessae,
Casino+ *** optimae erunt Romae. Funem torculum siquis faciet, Casini L.
Tunnius, Venafri C. Mennius L. f. Eo indere oportet coria bona III nostratia,
recentia quae depsta sient, quam minimum sallis habeant. Ea depsere et unguere
unguine prius oportet, tum siccare. Funem exordiri oportet longum P. LXXII.
Toros III habeat, lora in toros singulos VIIII lata digitos II. Cum tortus erit, longus P. XLVIIII. In conmissura
abibit P. III, rel. erit P. XLVI. Ubi extentus erit, accedent P. V: longus erit
P. LI. Funem torculum extentum longum esse oportet P. LV maximis vasis,
minoribus P. LI. Funem loreum in plostrum iustum P. LX, semifunium P. XLV, lora
retinacula in plostrum P. XXXVI, ad aratrum P. XXVI, lora praeductoria P. XXVII
S, subiugia in plostrum lora P. XIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora
P. XII, funiculum P. IIX. Trapetos latos maximos P. IIII S, orbis altos P. III
S, orbis medios, ex lapicaedinis cum eximet, crassos pedem et palmum, inter
miliarium et labrum P. I digitos II, labra crassa digitos V. Secundarium
trapetum latum P. IIII et palmum, inter miliarium et labrum pes unus digitus
unus, labra crassa digitos V, orbis altos P. III et digitos V, crassos P. I et
digitos III. Foramen in orbis semipedem quoquo versum facito. Tertium trapetum
latum P. IIII, inter miliarium et labrum P. I, labrum digitos V, orbis altos P.
III digitos III, crassos P. I et digitos II. Trapetum ubi arvectum erit,
ubi statues, ibi accommodato concinnatoque.
|