Vilicae quae sunt officia curato faciat; si eam tibi dederit dominus uxorem,
esto contentus; ea te metuat facito; ne nimium luxuriosa siet; vicinas aliasque
mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat; ad coenam ne quo
eat neve ambulatrix siet; rem divinam ni faciat neve mandet qui pro ea faciat
iniussu domini aut dominae: scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda
siet: villam conversam mundeque habeat; focum purum circumversum cotidie,
priusquam cubitum eat, habeat. Kal., Idibus, Nonis, festus dies cum erit,
coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum
habeat. Gallinas multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas
passas, sorba in sapa et piras et uvas in doliis et mala struthea, uvas in
vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo
in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi
solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat.
Farinam bonam et far suptile sciat facere.
|