De brassica quod concoquit.
Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam.
Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si
voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam
quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet
te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles. Alvum si voles deicere
superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IIII inde facito manipulos
aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet
fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi
occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item
tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto
sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervum et
cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat
aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII,
agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat
purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum
siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius
ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat,
constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet.
Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec
conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et
pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea fervefacito, infundito in
catinum, uti frigescat. Eo interito quod volet cibi, postea edit. Sed si
poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri
aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane.
Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri et puero
dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito
brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet.
Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini
paululum, infervefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et
ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.
|