De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. Principium te
cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat conmutatque sese
semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. Sed
quae vocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet brassica. Nunc
uti cognoscas naturam earum, prima est levis quae nominatur; ea est grandis,
latis foliis, caule magno, validam habet naturam et vim magnam habet. Altera est crispa, apiacon vocatur; haec
est natura et aspectu bona, ad curationem validior est quam quae supra scripta
est. Et item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus, tenera, et
acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et primum scito,
de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento. Ad omnia vulnera
tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine
dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem vulnera putida canceresque
purgabit sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum
prius quam id inponas, aqua calida multa lavato; postea bis in die contritam
inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet et saniem spurcam
mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub carne. In
ea vulnera huiusce modi teras brassicam, sanum faciet; optima est ad huiusce
modi vulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto, brassicam
tritam opponito, cito sanum faciet; bis die id opponito, dolores auferet. Et
siquid contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et
siquid in mammis ulceris natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum
faciet. Et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam
misceto, ita opponito. Huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud
medicamentum facere non potest neque purgare. Et puero et puellae si ulcus erit
huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam consectam lautam
siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. Quo libentius edis, aceto
mulso spargito; lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo
libentius edes. Id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et
alvum bonam faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. Et si bilis atra est et si
lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno
verbo omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum est. Nam venae omnes ubi sufflatae
sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus
nascitur. Ubi ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id
ut te moneo, nihil istorum usu veniet morbis. Verum morbum articularium nulla
res tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et coriandrum
concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale
sparsam. Haec si uteris, omnis
articulos poteris experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen
valetudinis causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Insomnis vel
siquis est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam
brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum
ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. Tormina quibus molesta erunt, sic
facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, defervefacito bene.
Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. Postea
ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si poterit, sine
pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit,
dato vinum atrum bibat; cito sanus fiet. Et hoc siquando usus venerit, qui
debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. Et
hoc amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo
hominem demittito, cito sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laves eo lotio, numquam
debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus
videbunt. Si caput aut cervices dolent, eo lotio caldo lavito, desinent dolere.
Ei si mulier eo lotio locos fovebit, numquam miseri fient, et fovere sic
oportet: ubi in scutra fervefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo
mulier adsidat, operito, circum vestimenta eam dato. Brassica erratica maximam
vim habet. Eam arfacere et conterere oportet bene minutam. Siquem purgare
voles, pridie ne cenet, mane ieiuno dato brassicam tritam, aquae cyathos II.
Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo,
et scito salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac
purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc per dies
septem dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non volet, dato
brassicam coctam et panem, et bibat vinum lene dilutum, lavet raro, utatur
unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine utetur, neque ullus morbus
veniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus taetrum vel recens habebit, hanc
brassicam erraticam aqua spargito, opponito; sanum facies. Et si fistula erit,
turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam,
eo calamum alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet
cito. Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum
faciet. Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam tritam in
manum conicito et ad nasum admoveto, ita subducito susum animam quam plurimum
poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi
persanas facias. Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam,
sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus
audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet et ulcus non
faciet.
|