Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet. Ubi ager crassus et laetus est sine arboribus, eum
agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos,
milium, panicum, id maxime seri oportet. In agro crasso et caldo oleam
conditivam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam,
Colminianam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicent esse, eam maxime
serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. Ager oleto
conserundo, qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit, alius bonus
nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam
seri oportet. Si in loco crasso aut calido severis, hostus nequam erit et
ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit. Circum coronas et circum
vias ulmos serito et partim populos, uti frondem ovibus et bubus habeas, et
materies, siquo opus sit, parata erit. Sicubi in iis locis ripae aut locus
umectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo
serito: bipalio vortito, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio
serito. Ibi corrudam serito, unde asparagi fiant. Nam convenit harundinetum cum
corruda, eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem
Graecam circum harundinetum serito, uti siet qui vineam alliges. Vineam quo in
agro seri oporteat, sic observato. Qui locus vino optimus dicetur esse et
ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum eugeneum, helvolum minusculum
conserito. Qui locus crassus erit aut nebulosior, ibi Aminnium maius aut
Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in
quemvis agrum conveniunt.
|