Villam aedificandam si locabis
novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce
et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina,
postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas
faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II, haras X,
focum, ianuam maximam et alternam quam volet dominus, fenestras, clatros in
fenestras maioris bipedis X, luminaria VI, scamna III, sellas V, telas togalis
II, paullulam pilam ubi triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, vasa
torcula II. Hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus
dabit, serram I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit
facietque conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum
fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant. Huic operi
pretium ab domino bono, quae bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona
solvat, in tegulas singulas II S. Tectum sic numerabitur: tegula integra quae
erit, unde quarta pars abierit, duae pro una, conciliares quae erunt pro binis
putabuntur; vallus quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur. Villa lapide calce. Fundamenta supra
terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus
erunt indito. Cetera lex uti villae ex calce caementis. Pretium in
tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita
sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest,
bono domino pars quarta preti accedat.
|