Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, media inter orbis
quae conveniant. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti
columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam
conveniat et in cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos
primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam lata
cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. Dextra
sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. Replicato in inferiorem
partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas
pollulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant,
quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus
imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas.
Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito,
qua clavus eat, qui orbem cludat. Insuper foramen ferreum digitos sex latum
indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. Haec omnia eius rie causa
fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum
orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut
faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus
sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat
et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum oportet accommodet.
Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores.
|