Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, fluxuosa
uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque
recte relinquito. Quam altissimam viniam facito alligatoque recte, dum ne
nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per sementiam
ablaqueato. Vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos
perpetuos ducito. Vites teneras quam primum propagato, sic occato; veteres quam
minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito.
Vitem novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. Si vinea a vite calva
erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto
crebroque fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra erit (quod granum
capiat ne serito), et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid
horum, quo rectius valeat. Ubi vinea frondere coeperit, pampinato. Vineas
novellas alligato crebro, ne caules praefringantur, et quae iam in perticam
ibit, eius pampinos teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent.
Ubi uva varia fieri coperit, vites subligato, pampinato uvasque expellito,
circum capita sarito. Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato.
Librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato.
Viminae, unde corbulae fiant, conservato.
|