Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Porcius Cato De agricultura IntraText CT - Text |
|
|
XLI.Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma est. Pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies L et per vindemiam. Oleae et ficorum insitio est per ver. Vitem sic inserito: praecidito quam inseres, eam mediam diffindito per medullam; eo surculos praeacutos artito; quos inseres, medullam cum medulla conponito. Altera insitio est: si vitis vitem continget, utriusque vitem teneram praeacuito, obliquo inter sese medullam cum medulla libro conligato. Tertia insitio est: terebra vitem quam inseres pertundito, eo duos suculos vitigineos, quod genus esse voles, insectos obliquos artito ad medullam; facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua terebraveris alterum ex altera parte. Eos surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram demittito replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in terram defigito terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato integitoque ad eundem modum, tamquam oleas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |