Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Porcius Cato
De agricultura

IntraText CT - Text

  • CXXXIII.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CXXXIII.

Propagatio pomorum ceterarumque arborum. Arboribus abs terra pulli qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito, uti radicem capere possint. Inde, ubi tempus erit, effodito seritoque recte. Ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, cotonea aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album et nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. Quae diligentius seri voles, in calicibus seri oportet. In arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut quasillum; per eum ramulum trasserito; eum quasillum terra inpleto caecatoque, in arbore relinquito. Ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. Eo modo quod vis genus arborum facere poteris uti radices bene habeant. Item vitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post praecidito, cum qualo serito.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License