Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Porcius Cato De agricultura IntraText CT - Text |
|
|
XIV.Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II, haras X, focum, ianuam maximam et alternam quam volet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris bipedis X, luminaria VI, scamna III, sellas V, telas togalis II, paullulam pilam ubi triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, vasa torcula II. Hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant. Huic operi pretium ab domino bono, quae bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona solvat, in tegulas singulas II S. Tectum sic numerabitur: tegula integra quae erit, unde quarta pars abierit, duae pro una, conciliares quae erunt pro binis putabuntur; vallus quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur. Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. Cetera lex uti villae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta preti accedat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |