Adulatores puniendos esse, tamquam hostes
Deorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam
custodiendam, tam rationibus quam exemplis maiorum.
1. Sed, ut vulgari proverbio
dicitur, Deus ille prae ceteris colendus creditur, qui subvenit in praesenti.
Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem
Caecilius Balbus, Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime
elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut
tibi applaudant, non modo Diis, sed tibi ipsi et populo iniuriam faciunt. Deorum siquidem minuunt
reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae
repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota
superstitionis inurunt populum, cui mortales Deos pro immortalibus persuadent
esse colendos.
2.
Sane in
eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuae
fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. Quis
enim Deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis
non irruat in eum, qui aureos Jovis oculos eruit, aut argento gemmisque
sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen
impune temerariis effodit unguibus?
3. Nempe Deos invisibiles et
immortales circumvenire, et eis fallaciae parare insidias, gravioris culpae est,
eo quod ab his visibilium Deorum fabrica sustentatur et regitur, et honorem aut
contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. Si sapis ergo, Auguste, in
Deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel Deorum te
docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excaecatores tuos,
Deorum contemptores, et utrorumque iniuniam punias. Haec
Caecilius.
|