Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Caecilius Balbus
De nugis philosophorum

IntraText CT - Text

  • V. CODEX MONACENSIS.
    • [XXXVIII] (De religione?)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXVIII] (De religione?)

1. Quaerere an deus sit, poena dignum est, quem colere magis quam discutere convenit sapienti.

2. Eum qui adiuratus deos imprecatur miam eorum in semet oblivisci.

3. Mulieribus quibusdam in templo caenantibus invitatus rogatusque, ut pro illis precaretur, precatus est, ne contingerent eis, quae peterent, sed quae dii utilia iudicarent. Plerumque enim contrarios votis votorum eventus esse.

4. Cuius dictum non habeat iurisiurandi pondus, eius iusiurandum quoque vile esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License