1.
Definitio
Ciceronis.
Nullae sunt occultiores insidiae, quam eae, quae latent in simulatione officii
aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarium facile
cavendo vitare possis; et Troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minervae
mentitus est.
2.
alia. Omnium
est communis inimicus, qui est hostis suorum.
3.
alia. Nullus
umquam sapientum proditori credendum putabit.
4. Xenocrates dixit *** quia locutum me aliquando poenituit, tacuisse numquam.
5. Phocion dixit: Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram.
6. Menefranes dixit: Occasionem non accipi, sed rapi debere, si rationem, non eventum applices
causae.
7.
Hermogenes
dixit:
Plerosque homines in suis domibus saevissimos tyrannos, in alienis humillimos
servos esse.
8.
Euclides
dixit:
Plerosque hominum stultos serviles cibos et servilem vestem fugere, serviles
mores non fugere.
9.
Demosthenes
dixit:
Liberi servique personam veritas separat, servi liberique mendacium miscet.
10.
Aristoteles
dixit:
Adversus inimicos intra parietes nostros victoria quaerenda est.
11. Idem dixit, Iniuriam iniuste irrogatam eius infamiam esse, qui facit.
12. Idem: Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam.
13. Idem dixit, Solum se incommodum paupertatis pati, quod non posset egentibus
subvenire.
14. Plato dixit, Eam verissimam iustitiam esse, quae erga inferiores servatur.
15. Triumphum innocentiae esse
non peccare, ubi liceat posse.
16. Idem praecepit: In quem plus potes peccare, desine.
17. Diogenes dixit: Superat conscientia, quicquid mali confinxerit lingua.
18. Xenophon maledicenti sibi cuidam, Tu, inquid, maledicere didicisti: ego conscientia
teste didici maledicta contempnere.
19. Demades dixit: Amico mutuam me roganti pecuniam si dedero, et ipsum et pecuniam perdo.
20. Speusippus laudanti se cuidam dixit: Adulator, desine utrosque fallere: nihil
proficis, cum te intelligam.
21.
Epaminondas
dixit Beatam
civitatem, quae in pace bellum timet.
22.
Idem
dixit:
Inimicos meos praestando beneficium torqueo.
23.
Bias
Prieneus dixit,
Molestius esse inter duos amicos, quam duos inimicos iudicare.
24.
Solon
dixit,
Convivium coagulum amicitiae esse cum bonis; convivium cum malis convivium
imputandum.
25.
Cleobulus
dixit,
Cavere nos amicorum magis invidiam quam inimicorum insidias debere; illud enim
apertum, hoc celatum est malum, nocendique fraus quo non speratur potentior.
26.
Theophrastus
dixit,
Expedire iam probatos amicos amari quam amatos probari.
27. Idem dixit: Ex inimico vindictam, si te inimicum senserit, perdidisti.
28.
Idem: Gravius adversarium
securitate decipies.
29. Nocere nescit, qui se velle
nocere prodiderit.
30. Doloris ultionem ab
inimicis exigit, qui patientiam dolendo custodit.
31. Demetrius Non opto, inquid, ut eos, qui divites sunt, amicos habeam.
32.
Iulius
Caesar dixit:
Acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum.
33.
Simonides cum interrogaretur,
quid inter homines celerrime consenesceret, Beneficium, inquit.
34.
Socrates
dixit:
Qui multarum habet potestatem rerum, primum purgare conscientiam debet, ut quae
delicta corrigit, non admittat vitetque quod vindicat.
35.
Stultum
est, ut velit quis aliis imperare, cum sibi ipse imperare non possit.
36.
Idem, Eum firmum regem, qui
quae imperat novit, vel praeceptis, quid contrarium esse potest, agnoscit.
37. Idem, Lucrum ingrate praestanti damnum pudoris esse.
38. Si quid dubitas, ne
feceris.
39. Animi iudicio quod negatum,
fugito.
40. Oriente sole consilium,
occidente convivium cogitato.
41. Si pacem vis, belli
mentionem ne feceris.
42. Melius est cavere, quam
pavere.
43. Utilius erubescere, quam
pallescere.
44. Turpis est inopia, quae ex
copia nascitur.
45.
Age sic
alienum, ut tuum non obliviscaris negotium.
46. Amico ita prodesto, ne tibi
noceas.
47. Quod habes ita utere, ut
alienum non egeas.
48. Plurimi sua amittunt, cum
aliena appetunt.
49. Vigila, cum usus exegerit.
50. Honestam artem, quam bene
didiceris, sequere.
51. In tuo quam in alieno
labore sarcinam suscipe.
52.
Gravius
labor est, ubi nullus est effectus.
53.
Pecuniae
quaerendae et tuendae modum habere oportet.
54.
Iracundiae
infelicitas geminatur.
55.
Velox
consilium sequitur poenitentia.
55b.
[alia.
Maxime contraria esse consilio festinationem et iram.]
56.
Idem
dixit: Cum
amicis breves rationes, amicitias longas esse oportet.
57.
Iratus
filio ipse te coerce, pater.
58.
Filio
modesto numquam grave est, quod pietas iubet parentis.
59.
Negat
sibi ipse, qui quod difficile est petit.
60.
Malum
alienum tuum ne feceris gaudium.
61. Principium amicitiae est
bene loqui; male dicere exordium inimicitiarum.
62. Amicus raro adquiritur,
cito amittitur.
63. Multo turpius damnatur,
cuius delicto ignoscitur.
64. Graviter irascitur, qui
quod dolet deo commendat.
65. Conscientiam quam famam
intende: famam enim saepe poteris fallere, conscientiam numquam.
66.
Felicitas
subiecta est semper adversis.
67.
Damnum
nisi ex abundantia raro evenit.
68.
Cave,
ne ob libidinem severitatem relinquas.
69.
Discute,
quod audias, et proba, quod credas.
70.
Iniustae
defensionis confidentiam vita.
71. Nec te imprudentia decipi
nec cupiditate circumveniri permittas.
72. Nulli imponas, quod ipse
pati non possis.
73.
Hoc
exhibe, quod tibi optaveris exhiberi.
74.
Quod
promiseris, indubitanter facito.
75.
Loquere,
quod gratum est; facito, quod expedit.
76.
Praesentem
laudare minime decet.
77.
Morbum
et pauperiem celare noli.
78.
Sepultus
aput te sermo sit semper, quem solus audieris.
79.
Si bene
egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis.
80.
Cui
omnes benedicunt, possidet populi bona.
81.
Geminat
peccatum, quem delicti non pudet.
82.
Difficile
est iniuriae convenire cum patientia.
83.
Actus
praeteriti temporis in famam migrat.
84. Seneca dixit: Non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus in omnibus, quia numquam
par fit auctori.
85.
Idem: Nihil enim tam
mortiferum ingeniis quam luxuria est.
|