Latrocinium Cecilius Balbus l. 3 de nugis philosophorum:
cum pirata deprehensus ad alexandrum ductus ab ipso interrogaretur, propter
quod mare haberet infestum, Respondit libera continencia, propter quod tu orbem
terrarum. sed quia id uno facio navigio, latro vocor, tu quia facis magna
classe, vocaris imperator. si solus captus fuerit alexander, latus erit; si ad
nutum dionidis familiarentur populi, erit dionides imperator. vocabatur enim
pirata dionides. nam quoniam ad causam non differunt nisi quia deterior est,
qui rapit improbius, qui iusticiam abiectis decuit, quam qui manifestius impugnat
leges. quas ego fugio, tu persequeris, ego veneror, tu contempnis. hoc mee
fortunae iniquitas et familiaris rei angustia facit. si fortuna mea
succresceret, fierem fortasse melior; ac tu, quo fortunacior, nequior eris.
miratus alexander constanciam hominis eum merito arguentis, experiar, inquit,
si futurus sis melior fortunamque mutabo; non ei ammodo, quod delinquis, sed
tuca moribus ascribetur, cumque fecit ascribi milicie, ut possit exin salvis
legibus militare. Eidem (Alexandro) quoque eleganter et vere comprehensus
pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei
videretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, Quid tibi,
inquit, ut tu orbem terrarum. Sed quia id ego uno navigio
facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus et captus
sit Alexander, latro erit; si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides
imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est, qui rapit
improbius, qui iusticiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges.
Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas et rei familiaris augustia, te fastus intolerabilis
et inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna
mansuesceret, fierem forte melior. At tu, quo fortunacior, eo nequior eris. Miratus
Alexander constanciam hominis eum merito arguentis, Experiar, inquit, an
futurus sis melior fortunamque mutabo, ut non ei a modo, quod deliqueris, sed
tuis moribus adscribatur, eumque itaque iussit conscribi militiae, ut posset
exinde salvis legibus militare.
|