4.
Factio
tamen adulatorum praevaluit, quod et praesentium rerum declarat status. Adeo quidem, ut si quis popularium modestiae conscius, assentationis et
scurrilitatis vitio crediderit temperandum, hostis felicium censeatur aut
invidus. Eorum siquidem aures tenerae sunt, et iam obsurduerunt vero, et
linguam severiorem sine offensione gravissima non admittunt. In quo quantum a
virtute maiorum aetas nostra degeneraverit, perspicuum est, cum sine patientia
aut nullum aut rarum esse opus virtutis verbis docuerint et exemplis.
5. Unde et Aristippus a
maledicente se discedens, dixisse legitur: ut tu linguae tuae, sic et ego
mearum aurium dominus sum.
6. Antisthenes quoque cuidam
dicenti, Maledixit tibi ille, Non mihi, inquit, sed illi, qui in se, quod ille
culpat, agnoscit.
6b. Sed etsi mihi
maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum
singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae. Aliquatenus tamen
curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam
6c. superioris personae
usus est, detractionibus subiacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi
urgente humanitate compaterer infelici.
7. Item T. Tatius
maledicenti sibi Metello, Facile, inquit, est in me dicere, cum nec sim
responsurus.
8.
Quid
Xenophon? Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego,
conscientia teste, didici maledicta contemnere.
9. Sed et Diogenes, cum ei
nunciasset amicus, Te [amici] cuncti vituperant, Oportet, inquit, sapientiam ab
insipientibus feriri; esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit.
10.
Quid
Plato? totius philosophiae robur patientia est.
11.
Cum et
Socrates non modo verbo negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem
fortunam robore virtutis suae manere immobilem. Et ne philosophis solum
patientiam sic placuisse credas, ipsorum imperatorum ad eam publicandam exempla
occurrunt.
12.
In
Graecia quis maior aut clarior Alexandro? Ei Antigonus paedagogus citharam
fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in
corpore regni voluptatem luxuriae dominari. Quod
et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem
sicut virtute, ita vitiis superaret.
13. Eidem quoque eleganter et vere
comprehensus pirata scribitur respondisse ä salvis legibus militare.
14. Sed ne a solis Graecis
mutuemur instrumenta virtutum. Scipio Africanus, cum eum parum pugnacem quidam
argueret, Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem.
15. Marius quoque, cum eum
Teutonus quidam ad pugnae certamen provocaret, respondit, si cupidus mortis
esset, se vitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam
victoriam quaerere.
16. Primus Romanorum imperator
Iulius Caesar quam patientissime multa sustinuit. Cum enim calvitium
iniquissime ferret, et deficientem capillum a cervice convocaret ad frontem, ab
irato milite ei dictum est: Facilius est, Caesar, te calvum non esse, quam me
in exercitu Romano quicquam egisse vel acturum esse timidius.
17.
Idem
lato clavo usque ad manus fimbriato utens laxius cingebatur. Unde Sylla
optimates saepius admonens dicebat, ut puerum male praecinctum caverent.
18.
Praeterea
margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus earum interdum manu conferens,
discernebat. Cum ergo Caecilio invito, rem ut faceret senatus auctoritate
denunciasset, ut ei videbatur, iniustam, Ante, inquit, satiaberis margaritis. At haec forte aut aliena videbuntur, et quae viri fortis animus honestius
dissimularet.
19. Verum et famosi libelli de
eo scripti sunt, et iocularia carmina in eum publice divulgata, ut est illud
militum in triumpho Gallico celebratum: Gallias Caesar subegit, Nicomedes
Caesarem; Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem. eo quod Nicomedes rex
Bithyniae Caesarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem,
dum iunior esset, admissum.
20. Facilitatem quoque Caesaris
in augendo senatu Cicero nimis acriter et palam irrisit. Nam
cum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut privigno suo decurionatum expediret,
ait assistente frequentia: Romae si vis habebit, Pompeiis difficile est.
21.
Sed et
in epistola ad C. Cassium violatorem dictatoris mordacius scripsit: Vellem
Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset;
nunc me reliquiae vestrae exercent.
22.
Sed
Augustus fortunae favor et Romani decus imperii avunculo suo Iulio longe patientior
exstitit. Cum enim Antonius maternam eius originem despiciens eum Afrum genere
et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eundem sorore tradita in
affinitatis gratiam admisit.
23.
Cum
vero idem adversus privatum quendam gravius excandesceret, Loquere, inquit,
Auguste, quod placet, quia diligentiam auribus, linguae taciturnitatem indixi,
quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud
argui potest in patientia mea.
24.
Ad haec
non modo in se servabat patientiam, sed eandem aliis indicebat. Unde cum Tiberius quereretur per epistolam [suam], quod multi de illo
perperam loquerentur, ita rescripsit: Mi Tiberi, noli nimis indignari. quemquam
esse, qui de me male loquatur. Satis enim est, si hoc
habemus, ne quis nobis male facere possit.
25. Idem tanta comitate
quoslibet se adeuntes excipiebat, ut quendam Romanum ioco corripuerit, quod sic
sibi libellum porrigere vereretur, quasi elephanto stipem.
25b.
. Et quantum Nero adulationibus captus est, tantum iste ab eis aversus est.
Unde appellationem domini, ut maledictum et opprobrium semper exhorruit.
26. Denique cum eidem
descendenti per sacram viam desperatus quidam diceret, O tyranne; Si essem,
inquit, non diceres. Observatum etenim est, quotiens
ingrediebatur urbem, ne supplicium de quoquam sumeretur.
27.
Curtius
eques Romanus deliciis affluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio
Caesaris, interrogavit an mittere liceret. Respondit
princeps, Quidni liceat? Ille
statim per fenestram misit.
28.
Miles
peritus aucupii noctuam, quae Caesaris noctes inquietaverat, spe ingentis
praemii captam tulit ad Caesarem. Laudato imperator mille
nummos dari iussit. At ille ausus est dicere, Malo vivat, avemque dimisit.
Abiitque contumax miles non sine admiratione multorum, Caesare non offenso.
29. Veteranus cum sibi die
dicto periclitaretur, Caesarem rogavit in publico ut adesset: ille
praestantissimum advocatum, quem elegerat, sine mora dedit, commendavitque ei
litigatorem. Veteranus autem exclamavit voce magna: At non ego, Caesar,
periclitante te bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi,
detexitque impressas cicatrices. Erubuit Caesar venitque in advocationem, ut
qui vereretur non superbus tantum, sed etiam ingratus videri.
30. Intraverat urbem adolescens
simillimus Caesari, perductumque ad Caesarem interrogavit Augustus: Dic mihi
adolescens, fuit umquam mater tua Romae? Negavit ille, nec
contentus adiecit, Sed pater meus saepe. Ioci itaque
asperitate urbana notitiam omnium et familiaritatem imperatoris sibi
conciliavit.
31.
Augustus
in Pollionem scripserat fescenninos. At ego, inquit Pollio, taceo. Non est leve in eum scribere, qui potest proscribere. Sicut autem non
facile concipiebat iram, ita nec facile admittebat ad amicitiam; et quem semel
admiserat, constantissime retinebat.
32. Eidem inter varia dedecora
a quodam probrose obiectum est, quod adoptionem avunculi stupro meruerit, quia
eum Iulius arctius admisisse dictus est, non sine rumore prostratae pudicitiae.
33.
Alius
quoque eidem iratus obiecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere,
quo mollior surgeret pilus.
34.
Sed et
eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: Videsne, inquit plebeius
quidam, ut cinaedus orbem digito temperat?
35.
Et cum nanus
ob corporis brevitatem conviciantis cuiusdam impetu diceretur, sibi
calciamentis grandiusculis utendum esse respondit.
36.
Tiberius
quoque, cum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen adversus convicia satis firmus
ac patiens exstitit, dicens, quia in civitate libera linguas liberas esse
oportebat.
37.
Et, ut
ad peiores transeam, Domitianus verborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse
fertur orator Licinius: Non esse mirandum, quod aeneam haberet barbam, cui os
ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quae ex
iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitas
enim sedere describitur super talentum plumbi.
38. Vespasianus quoque, de quo
in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus
mentionem, etiam infimorum convicia patienter tulit; adeo ut sene bubulco
proclamante in improperium eius, Vulpem pilum posse mutare, non animum, eo quod
natura cupidissimus esset pecuniae nec avaritiam minueret processus aetatis,
respondisse dicatur: Huiusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed
poenam criminosis.
39. Nam de Tito filio eius quid
dicam? qui patris avaritiam tanta liberalitate purgavit, ut amor et deliciae
humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem
postulandi gratia ad se accedentem sine spe quocunque modo dimitteret.
40. Unde interrogantibus
domesticis, cur plura polliceretur, quam praestare posset, respondit: Non
oportet quemquam a sermone principis tristem discedere.
41. Idem quoque recordatus
super coenam, quod nihil tota die cuiquam praestitisset, dolens et gemens
dixit: O amici, hunc diem perdidi. Quem in vita offenderit, ab Hierosolymorum
reversus excidio, nondum legi: et forte illum vindicem innocentiae et crucifixi
redemptoris elegit Dominus, qui populum excaecatum incolumi conscientia non
modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret.
42. Nactus etenim horam, qua
moriendum erat, cum lectica veheretur, suspexisse dicitur coelum, multumque
conquestus est, eripi sibi vitam immerenti: neque enim exstare ullum factum
suum, quod sibi poenitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit nec ipse
tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit.
43.
Quid de
patientia huius loquar, cuius tanta benignitas erat, ut sua iniuria, dum a
concivibus abstineret, vix crederet quemquam posse moveri. Tantae siquidem
civilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse nullumque
punire studuerit; convictos coniurationis contra se dimisit illaesos et in
pristinam familiaritatem admisit.
44.
Sed et
Domitianus, qui gravissimam theomachiam exercuit post Neronem, huius virtutis
aliquid plerumque indulsit civibus, licet in eos gratis quandoque insaniret,
homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habebat virile, nisi nomen
imperii.
45.
Ut
tamen ignaviam mentis et inertiam corporis sub praetextu principatas occuleret,
quotidie sibi secretum horarum spatium vindicabat, nec quicquam interdum facere
consueverat, nisi captare muscas, et easdem stilo praeacuto configere, ut
cuidam interroganti, ne quis intus esset cum Caesare, non absurde sibi
responsum sit a Metello, Ne musca quidem: quod licet impiissimo principi
innotuerit, dissimulare maluit quam punire.
46.
Sed cur
patientiae exempla propono, cum omnibus liqueat etc.
|