1. Cum quidam fur nocte
Diogeni de capite pecuniam auferre conaretur, ille sentiens ait: Tolle,
infelix, et permitte utrumque dormire.
2. Cum quidam veteranus quadam
die coram iudicibus periclitaretur, rogavit Caesarem, ut adesset in publico ad
eum iuvandum: cui Caesar dedit bonum advocatum. Cui ille: O Caesar, te
periclitante bello Actiaco non vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi,
detexitque cicatrices vulnerum, quae susceperat, erubuitque Caesar: venit in
advocationem; verebatur enim non tantum superbus, sed ingratus videri.
3. Cum cuiusdam mulieris viro,
Duellio nomine, exprobratum esset, quod oris vitio foedaretur, malum scilicet
anhelitum habens et ipse conquereretur uxori suae, quod non de hoc monuerat
eum, respondit illa: Fecissem; sed omnium hominum ora ita olere putabam.
4.
Cato
senex ait, maximum maioribus nostris telum fuisse fidem, ex qua plures pace
susceptae, quam bello gentes fuerunt devictae.
5. Epaminondas cum illi quidam
ex patricio genere factus inferior ignobilitatem generis obiiceret: Gaudeo,
inquit, quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti generisque nostri uterque
sumus decus et dedecus.
6. Zenon cuidam inerti ait:
Indignareris, si aliquis optaret tibi, ut mutilas manus vel pedes haberes; nunc
autem integra sunt: cur eis uti non vis?
7. Agathocles rex dicere
solitus, auro tanquam fictilibus et fictilibus tanquam auro utendum est. Longe enim praestantius est moribus splendescere, quam rebus. Cum enim in
vasis fictilibus caenasset, quaerentibus causam huius dixisse fertur:
Rex ego cum sim
Siciliae, figulo sum genitore satus.
Fortunam reverenter habe, quicunque repente
Dives ab exili progrediere domo. Considerans enim humilem
ortum suum vasis fictilibus contentus erat.
8.
Socrates
negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae
manere immobilem: hoc enim est praecipuum, erigere animum super minas et
promissa et fortuita.
9. Cum Tiberius Augusto
Caesari conquereretur, quod multi de eo male loquerentur, rescripsit: Noli
nimis indignari cuiquam, qui de me mala loquitur. Satis
enim est, si habemus, ne quis nobis male facere possit.
10. Diogenes ait: Sapienti tam
expedit tacere pro se, quam loqui contra se: neminem tacendo, multos loquendo
circumventos.
11. Solon cum aliis loquentibus
taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, aut quod
stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest.
12.
Lysander
interrogatus, cur magnam barbam libenter haberet, respondit: Ut solum tangendo
eam virum me esse meminerim.
13.
Cum
Iulius Caesar calvitium graviter ferret et capillum defluentem a cervice ad
frontem convocaret, milite sibi dicente, Facilius est te, Caesar, calvum non
esse, quam me in Romano exercitu timidius quicquam egisse vel acturum esse:
quod tamen patienter sustinuit. Inde cum de eo essent
famosi libelli et ioculatoria carmina publice divulgata ad suum improperium,
patienter sustinuit; et cum quidam maternam eius originem despiciens panificum
eum vocaret, ridendo pertulit.
14. Aristippus cuidam
maledicenti sibi respondit: Ut tu linguae tuae, sic et ego aurium mearum
dominus sum.
15. Titus in senatu Lucio
Metello maledicenti sibi respondit: Facile est, in me maledicere, cum non sim
responsurus.
16. Xenophon cuidam maledicenti
sibi respondisse fertur: Tu didicisti maledicere, et ego teste conscientia
didici maledicta contemnere.
17. Legitur de Diogene: cui cum
amicus nuntiasset, Cuncti te vituperant, respondit: Oportet sapientiam ab
insipientibus feriri, et meliorem se indicat lingua mala illum, quem carpit.
|