[I]
1. Cum quidam stolidus
audiente Pythagora diceret, malle se cum mulieribus esse, quam cum philosophis
conversari, Et sues, inquit, libentius in coeno quam in aqua versantur.
2. Socrates dixit: Quae facere turpe est, haec ne dicere honestum puta.
3. Lucrum turpe ut dispendium
fugito.
4. Alteri saepe ignoscito,
tibi numquam.
5. Diu deliberato, cito
facito.
6. Minus dicito, quam facias.
7. Non vivit, cui nihil in
mente est, nisi ut vivat.
8. Ingloria vita mortis est socia.
9. Nihil posse hoc est mortuum
vivere.
10. Nihil curare hoc est
insanum esse.
11. Bibe et ede, ut bene vivas:
non vivas, ut tantum edas et bibas.
12. Compendiosa eos via ad
gloriam pervenire, Demenander dixit: qui darent operam, ut quales videri
vellent, tales essent.
13. Negat sibi ipse, qui quod
difficile est petit. Socrates dixit.
14. Praesumenti auctoritas
datur, cum credit dominum posse praestare quod petitur.
15. Cupiditati ipsa etiam tarda
est celeritas.
16.
Malum
alienum tuum ne feceris gaudium.
17.
Damnum
nisi ex habundantia raro evenit.
18.
Hoc est
melius quod honestius.
19.
Non
convenit ridiculum esse ita, ut ridendus ipse videaris. Heraclitus dixit.
20.
Nulli
imponas, quod ipse pati non possis.
21.
hoc
exhibe, quod tibi optaveris exhiberi.
22.
Praesentibus
pro solatio esto.
23.
exhibe
tolerantiam.
24.
malis
loquere quod gratum sit, facito quod expedit.
25.
Praesentem
et laudare et laedere minime decet.
26.
Morbum
et pauperiem celare noli.
27.
Melius
prius facere quod convenit, quam mali facti penitearis.
28.
Poenam
a quo merueris frustra petis praesidium.
29.
Ab alio
expecta, alteri quod feceris.
30.
Victoria
sine adversario brevis est laus.
31. Oculos et aures vulgi malos
testes esse.
|