Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Caecilius Balbus De nugis philosophorum IntraText CT - Text |
|
|
[XIV] (De beneficiis.)1. Plus gaude datis beneficiis, quam acceptis. Illa enim felicitatis, haec necessitatis videtur esse substantia. 2. Diogenes cum quandam statuam panem posceret, et hoc circumstantes mirarentur, Condisco, inquit, repulsam ferre. 3. Hermogenes Rhodius cum beneficium quemlibet peteret, in principio orationis solitus dicere fertur: Quid eligitis, utrum concedendo hominem an negando statuam iudicem? 4. Epaminondas dixit: Diem perisse, hoc est nihil praestitisse. 5. Celeritas beneficium gratius facit. Socrates dixit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |