1. Diu deliberando
amicos elige, et de electis qui fideles esse potuerunt, iudica. Eosque uno affectu, non uno habeas merito.
2. Amicos sequere quos non
pudeat elegisse.
3. Amici vitam tuam imputa
famam. Amici famam tuam imputa gloriam. Xistus
dixit.
4. Nihil est, quod non
toleret, qui perfecte diligit.
5. MENEFRANES cum illi quidam diceret, ille illius amicus est, Cur, inquit, illo divite
ille pauper est? Amicus non est, qui fortunae particeps non est.
6. Aristoteles dixit Difficile esse in re prospera amicos probare, in adversa semper facile.
7.
THEOPHRASTUS
DIXIT:
Expedire iam probatos amicos amari, quam amatos probari.
8. Quanti est sine anima
corpus, tanti est sine amicis homo. Pythagoras dixit.
9. Amicitias immortales esse
oportet.
10. Cum amicis rationes breves,
amicitias longas esse oportet.
11. Ita amicus esto, ut
inimicus esse non timeas.
12. Amicum blandum cave, cuius
amarum est semper, quod fuerit dulce.
13. Principium amicitiae est
bene loqui.
14. Fortunato amico vocatus,
infortunato invocatus praesto [esto].
15. Bonus amicus laesus gravius
irascitur.
16. Nunquam fidelem tibi, quem ex
amico inimicum habueris: et si in gratiam reverti quaesierit, ne credas illi:
captatus enim utilitate, non amica revertitur voluntate, ut fingendo decipiat,
quem non potuit persequendo.
17. Amicum laedere ne ioco quidem
oportet.
18. Amico ea exhibere decet,
quae tibi velis.
19. Amico fides coagulum est
amicitiae, sapientia firmamentum, contentio discidium; perfidia, nodosa
materies, suis in damnum crescit augmentis.
20. De amico et inimico
Socrates dixit: Pro amico occidi expedit, quam cum
inimico vivere.
|