Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Caecilius Balbus
De nugis philosophorum

IntraText CT - Text

  • V. CODEX MONACENSIS.
    • [XXII] De modo bonitatis Pythagoras.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXII] De modo bonitatis Pythagoras.

1. Bonitas est, quae rationem propriam ponit atque praesumentem iuvat, non quae nocendo alteri auxilium praestat.

2. Bonus vir, si optimus est, suis se actibus probat: aliis enim non potest esse bonus, qui suis in se moribus fuerit malus.

3. Socrates dixit: Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis.

4. Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam.

5. Auctor malus bonam rem turpem facit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License