Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Caecilius Balbus
De nugis philosophorum

IntraText CT - Text

  • I. FRAGMENTUM EX PRAEFATIONE CAECILII BALBI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

I. FRAGMENTUM EX PRAEFATIONE CAECILII BALBI.

Adulatores puniendos esse, tamquam hostes Deorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam custodiendam, tam rationibus quam exemplis maiorum.

1. Sed, ut vulgari proverbio dicitur, Deus ille prae ceteris colendus creditur, qui subvenit in praesenti. Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Caecilius Balbus, Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo Diis, sed tibi ipsi et populo iniuriam faciunt. Deorum siquidem minuunt reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales Deos pro immortalibus persuadent esse colendos.

2. Sane in eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuae fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. Quis enim Deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Jovis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus?

3. Nempe Deos invisibiles et immortales circumvenire, et eis fallaciae parare insidias, gravioris culpae est, eo quod ab his visibilium Deorum fabrica sustentatur et regitur, et honorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. Si sapis ergo, Auguste, in Deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel Deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excaecatores tuos, Deorum contemptores, et utrorumque iniuniam punias. Haec Caecilius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License