Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Caecilius Balbus De nugis philosophorum IntraText CT - Text |
|
|
II. CODEX HAMBURGENSIS.Latrocinium Cecilius Balbus l. 3 de nugis philosophorum: cum pirata deprehensus ad alexandrum ductus ab ipso interrogaretur, propter quod mare haberet infestum, Respondit libera continencia, propter quod tu orbem terrarum. sed quia id uno facio navigio, latro vocor, tu quia facis magna classe, vocaris imperator. si solus captus fuerit alexander, latus erit; si ad nutum dionidis familiarentur populi, erit dionides imperator. vocabatur enim pirata dionides. nam quoniam ad causam non differunt nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectis decuit, quam qui manifestius impugnat leges. quas ego fugio, tu persequeris, ego veneror, tu contempnis. hoc mee fortunae iniquitas et familiaris rei angustia facit. si fortuna mea succresceret, fierem fortasse melior; ac tu, quo fortunacior, nequior eris. miratus alexander constanciam hominis eum merito arguentis, experiar, inquit, si futurus sis melior fortunamque mutabo; non ei ammodo, quod delinquis, sed tuca moribus ascribetur, cumque fecit ascribi milicie, ut possit exin salvis legibus militare. Eidem (Alexandro) quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei videretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, Quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum. Sed quia id ego uno navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus et captus sit Alexander, latro erit; si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas et rei familiaris augustia, te fastus intolerabilis et inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. At tu, quo fortunacior, eo nequior eris. Miratus Alexander constanciam hominis eum merito arguentis, Experiar, inquit, an futurus sis melior fortunamque mutabo, ut non ei a modo, quod deliqueris, sed tuis moribus adscribatur, eumque itaque iussit conscribi militiae, ut posset exinde salvis legibus militare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |