Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Caecilius Balbus De nugis philosophorum IntraText CT - Text |
|
|
IV. CODEX LINDENBROGII: FRAGMENTA CAECILI BALBI DE NUGIS PHILOSOPHORUM.1. Cum quidam fur nocte Diogeni de capite pecuniam auferre conaretur, ille sentiens ait: Tolle, infelix, et permitte utrumque dormire. 2. Cum quidam veteranus quadam die coram iudicibus periclitaretur, rogavit Caesarem, ut adesset in publico ad eum iuvandum: cui Caesar dedit bonum advocatum. Cui ille: O Caesar, te periclitante bello Actiaco non vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque cicatrices vulnerum, quae susceperat, erubuitque Caesar: venit in advocationem; verebatur enim non tantum superbus, sed ingratus videri. 3. Cum cuiusdam mulieris viro, Duellio nomine, exprobratum esset, quod oris vitio foedaretur, malum scilicet anhelitum habens et ipse conquereretur uxori suae, quod non de hoc monuerat eum, respondit illa: Fecissem; sed omnium hominum ora ita olere putabam. 4. Cato senex ait, maximum maioribus nostris telum fuisse fidem, ex qua plures pace susceptae, quam bello gentes fuerunt devictae. 5. Epaminondas cum illi quidam ex patricio genere factus inferior ignobilitatem generis obiiceret: Gaudeo, inquit, quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti generisque nostri uterque sumus decus et dedecus. 6. Zenon cuidam inerti ait: Indignareris, si aliquis optaret tibi, ut mutilas manus vel pedes haberes; nunc autem integra sunt: cur eis uti non vis? 7. Agathocles rex dicere solitus, auro tanquam fictilibus et fictilibus tanquam auro utendum est. Longe enim praestantius est moribus splendescere, quam rebus. Cum enim in vasis fictilibus caenasset, quaerentibus causam huius dixisse fertur: Rex ego cum sim Siciliae, figulo sum genitore satus. Fortunam reverenter habe, quicunque repente Dives ab exili progrediere domo. Considerans enim humilem ortum suum vasis fictilibus contentus erat. 8. Socrates negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem: hoc enim est praecipuum, erigere animum super minas et promissa et fortuita. 9. Cum Tiberius Augusto Caesari conquereretur, quod multi de eo male loquerentur, rescripsit: Noli nimis indignari cuiquam, qui de me mala loquitur. Satis enim est, si habemus, ne quis nobis male facere possit. 10. Diogenes ait: Sapienti tam expedit tacere pro se, quam loqui contra se: neminem tacendo, multos loquendo circumventos. 11. Solon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, aut quod stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest. 12. Lysander interrogatus, cur magnam barbam libenter haberet, respondit: Ut solum tangendo eam virum me esse meminerim. 13. Cum Iulius Caesar calvitium graviter ferret et capillum defluentem a cervice ad frontem convocaret, milite sibi dicente, Facilius est te, Caesar, calvum non esse, quam me in Romano exercitu timidius quicquam egisse vel acturum esse: quod tamen patienter sustinuit. Inde cum de eo essent famosi libelli et ioculatoria carmina publice divulgata ad suum improperium, patienter sustinuit; et cum quidam maternam eius originem despiciens panificum eum vocaret, ridendo pertulit. 14. Aristippus cuidam maledicenti sibi respondit: Ut tu linguae tuae, sic et ego aurium mearum dominus sum. 15. Titus in senatu Lucio Metello maledicenti sibi respondit: Facile est, in me maledicere, cum non sim responsurus. 16. Xenophon cuidam maledicenti sibi respondisse fertur: Tu didicisti maledicere, et ego teste conscientia didici maledicta contemnere. 17. Legitur de Diogene: cui cum amicus nuntiasset, Cuncti te vituperant, respondit: Oportet sapientiam ab insipientibus feriri, et meliorem se indicat lingua mala illum, quem carpit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |