Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Caecilius Balbus De nugis philosophorum IntraText CT - Text |
|
|
[XII] De avaritia.1. Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori. 2. Tiberius Coruncanius avidissimum quemque egestosissimum dicebat. 3. Avaros homines pupillos brevis aetatis esse; nihil enim de suo uti licere Pythagoras dixit. 4. Idem avaro cuidam locupleti dixit: Stulte, divitiae tuae in te pereunt, paupertatique tibi sunt similes, cum in his esuris, sitis, alges. 5. Theocritus obiurgatus a quibusdam, quod multum cum luxuriosis moraretur, respondit, aegris medicum magis necessarium quam sanis esse. 6. Avarus egens damnum, et si non lucretur, patitur. Socrates dixit. 7. Nihil amittit, qui nihil habet. 8. Minimum eget mortalis, qui minimum cupit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |