Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Caecilius Africanus Quaestiones IntraText CT - Text |
|
|
XXXVII.si eum, qui se patrem familias dicat, ego in mea potestate esse et iussu meo adisse hereditatem dicam, tam de hereditate agi oportere quam ad interdictum de filio ducendo iri debere ait. decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico. existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat. decretum necessarium esse respondit. item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit. ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et quidem hunc filium esse constat. sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne. sententia tamen edicti procul dubio ex carboniano admittitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |