qui usum fructum areae legaverat, insulam ibi aedificavit. ea vivo eo
decidit vel deusta est. usum fructum deberi existimavit. contra autem non idem
iuris esse, si insulae usu fructu legato area, deinde insula facta sit. idemque
esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum
scyphi. licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos
esse, quorum usus fructus legatus sit. stipulatus sum de Titio fundum
Cornelianum detracto usu fructu. Titius decessit. quaesitum est, quid mihi heredem eius
praestare oportet. respondit referre, qua mente usus fructus exceptus sit. nam
si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet persona usus fructus constitueretur,
solam proprietatem heredem debiturum. sin autem id actum sit, ut promissori
dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius debiturum.
hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere. etenim si heres, a
quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento
ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit
debiturus. idemque et si sub condicione similiter legatum sit et pendente
condicione heres decessit. usus fructus servi Titio legatus est. cum per
heredem staret, quo minus praestaretur, servus mortuus est. aliud dici non
posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti legatarii intersit moram
factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo servus sit mortuus,
usus fructus aestimetur. cui illud quoque consequens esse, ut, si ipse Titius
moriatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis aestimatio
usus fructus heredi eius praestaretur.
|