Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • L.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

L.

a facta libereris. cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem velit dandi an potius legatarii. respondi verius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti velit, id est legatarii. huiusmodi legatum "illi aut illi, uter eorum prior capitolium ascenderit" utile esse evidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum supervixerit proprietatem utiliter legari. idque et de herede instituendo dicendum existimavit. Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legavit. si quidem non ex lucrativa causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit. sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legaverit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus. idem iuris erit et si pecuniam a me legaverit. multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. item si in priore testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar. item si domino heres exstitero, qui non esset solvendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem. si ita scriptum erit. "amplius quam Titio legavi heres meus Seio decem dato", dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur. nam et usitatum fere est sic legare. "Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot". si ei cui nihil legatum est cum hac adiectione "hoc amplius" aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legaverit debeatur. multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero. "amplius quam mihi debes decem dare spondes". quin decem debeantur. si servus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait. nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin valeret, et si solum datum fuisset. qui quinque in arca habebat ita legavit vel stipulanti promisit "decem quae in arca habeo". et legatum et stipulatio valebit, ita tamen, ut sola quinque vel ex stipulatione vel ex testamento debeantur. ut vero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, vix ratio patietur. nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum videtur. quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit. sine dubio soli heredi deperit. si servus legatus sit et moram heres fecerit. periculo eius et vivit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur. cum quid tibi legatum fideive tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimavit. sicut in contractibus fidei bonae servatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur. qui margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredavit, deinde ita cavit. "te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti margarita, quae tibi pignori dedi, vendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas". ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas adversus debitorem ei praestaret. hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat. non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur. nam et cum in testamento ita scribatur. "te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum servum manumittas" vel "Sempronio quid praestes", parum quidem apte scribi, verum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestaret. ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem servo vel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum. Avidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leviores taxaverat. placuit hoc fideicommissum utile totum esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License