Stichus habet in peculio Pamphilum. hunc dominus noxali iudicio defendit
et damnatus litis aestimationem solvit. deinde Stichum testamento manumisit
eique peculium legavit. quaesitum est, an quod Pamphili nomine praestitum sit,
ex peculio vel ipsius Pamphili vel Stichi deducendum sit. respondit Pamphili
quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esset, id est etiam
si eum noxae dedere expedisset. quidquid enim pro capite servi praestitum sit,
in eo debitorem eum domini constitui. quod si Pamphili peculium non sufficiat,
tunc ex peculio Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere. quaesitum est,
si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius
servari posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi possit deducere.
negavit. neque enim simile id superiori esse. ibi enim propterea pretium
vicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob defensionem vicarii sui
domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, ex eius
peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo
peculio esse intellegi non potest.
|