ducenta legata esse proponantur. nam aut exstitisse aut defecisse legati
tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra
voluntatem testatoris existimabitur. rursus partem deberi rationi non congruit,
quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel defecisse. ergo
per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit. quare cum quis tale quid
consequi velit, sic consequetur. "si quo amplius legavi vel legavero, quam per legem
Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo
legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare". qui ducenta in bonis
relinquebat, legavit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione.
post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius
summae, quae tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque reciperet.
legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei
debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui verbi gratia
efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina
dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum est. licet enim
eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse
meum legatum. quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex
fructibus eius heres perceperit, secundum quod in proposita specie
computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres
conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est.
|