Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • LVIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LVIII.

qui filium et nepotem heredem instituerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto Kalendario. mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inventa est. plerisque videbatur vix verosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset. ego autem illud dignum animadversione existimabam, cum quis Kalendarium praestari alicui voluerit, utrumne nomina dumtaxat debitorum praestari voluisse intellegendus est an vero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen Kalendario destinata fuerit. et magis puto, quemadmodum, si exactae pecuniae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret vel minueret fideicommissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc Kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant. quin etiam ullud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae, fideicommisso cedant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License