fundum, cuius usus fructus Attii erat, mihi vendidisti nec dixisti usum
fructum Attii esse. hunc ego Maevio detracto usu fructu tradidi. Attio capite minuto non ad me, sed ad
proprietatem usum fructum redire ait, neque enim potuisse constitui usum
fructum eo tempore, quo alienatus esset. sed posse me venditorem te de
evictione convenire, quia aequum sit eandem causam meam esse, quae futura
esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset. si per alienum fundum mihi
viam constitueris, evictionis nomine te obligari ait. etenim quo casu, si per
proprium constituentis fundum concessa esset via, recte constitueretur, eo
casu, si per alienum concederetur, evictionis obligationem contrahit. cum tibi
Stichum venderem, dixi eum statuliberum esse sub hac condicione manumissum
"si navis ex asia venerit", is autem "si Titius consul factus
fuerit" manumissus erat. quaerebatur, si prius navis ex asia venerit ac
post Titius consul fiat atque ita in libertatem evictus sit, an evictionis
nomine teneatur. respondit non teneri eum. etenim dolo malo emptorem facere,
cum prius exstiterit ea condicio, quam evictionis nomine exsolverit. item si
post biennium liberum fore dixi, qui post annum libertatem acceperit, et post
biennium in libertate evincatur, vel decem dare iussum dixerim quinque et is decem
datis ad libertatem pervenerit, magis esse, ut his quoque casibus non tenear.
|