si de eo fundo, quem, cum possiderem, pignori tibi dedi, servus tuus te
deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum servum
possessionem retineas. si forte colonus, per quem dominus possideret,
decessisset. propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et
retineretur et contineretur. quo mortuo non statim dicendum eam interpellari,
sed tunc demum, cum dominus possessionem apisci neglexerit. aluid existimandum
ait, si colonus sponte possessione discesserit. sed haec ita esse vera, si nemo
extraneus eam rem interim possederit, sed semper in hereditate coloni manserit.
servum tuum a Titio bona fide emi et traditum possedi, deinde cum comperissem
tuum esse, ne eum peteres, celare coepi. non ideo magis hoc tempore clam
possidere videri me ait. nam retro quoque, si sciens tuum servum non a domino
emerim et, cum clam eum possidere coepissem, postea certiorem te fecerim, non
ideo desinere me clam possidere. si servum meum bonae fidei emptori clam
abduxerim, respondit non videri me clam possidere, quia neque precarii
rogatione neque conductione suae rei dominum teneri et non posse causam
clandestinae possessionis ab his duabus causis separari.
|