traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem soluta non esset, poena (uti
adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipulationem erat deducta.
is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde interposito
tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo
interpellatus non esset, poenam peti posse. amplius etiamsi omnino
interpellatus non esset. nec aliter non committi stipulationem, quam si per
debitorem non stetisset, quo minus solveret. alioquin dicendum et si is, qui
interpellare coepisset, valetudine impeditus interpellare desisset, poenam non
committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit,
an, quamvis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur. et hoc
rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare
iusserit neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam
respondit. adeo ut et illud servius rectissime existimaverit, si quando dies,
qua pecunia daretur, sententia arbitri conprehensa non esse, modicum spatium
datum videri. hoc idem dicendum et cum quid ea lege venierit, ut, nisi ad diem
pretium solutum fuerit, inempta res fiat.
|