Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Caecilius Africanus
Quaestiones

IntraText CT - Text

  • LXXXVI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXXXVI.

de peculio cum domino actum est. is damnatus solvit. et fideiussores pro servo acceptos liberari respondit. eandem enim pecuniam in plures causas solvi posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solvi satisdatum est et damnatus reus solvat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse solverit, heres non liberetur. tunc enim propterea id evenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet. qui hominem promisit si statuliberum solvat, magis puto non esse exspectandam condicionem. sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione solvit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit. illud nullo modo dici conveniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamvis, si vivente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris. alioquin prope erit, ut etiam, si eum servum, in quo usus fructus alienus est, mihi solveris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus videaris. quod nullo modo probandum est, sicuti si communem solvisses isque decessisset. si quis pro eo reverso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur. quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore experiundi potestas non fuit. sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit. qui pro te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligatiotionem dedit. post idem heredem te instituit. quamvis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit. at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License