heres a debitore hereditario fideiussorem accepit, deinde hereditatem ex
Trebelliano restituit. fideiussoris obligationem in suo statu manere ait
idemque in hac causa servandum, quod servaretur, cum heres, contra quem
emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideoque
in utraque specie transeunt actiones. non est novum, ut fideiussor duabus
obligationibus eiusdem pecuniae nomine teneatur. nam si in diem acceptus mox
pure accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres
exstiterit, idem erit. servo tuo pecuniam credidi. eum tu manumisisti. deinde
eundem fideiussorem accepi. si quidem in eam obligationem fideiubeat, quae
adversus te intra annum sit, obligari eum ait. sin vero in naturalem suam,
potius ut nihil agatur. non enim intellegi posse, ut quis pro se fideiubendo
obligetur. quod si hic servus manumissus fideiussori suo heres existat, durare
causam fideiussionis putavit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram,
ut, si obligatio civilis pereat. solutum repetere non possit. nec his
contrarium esse, quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria
obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio civilis cum eodem esse non
potest. retro quoque si fideiussor servo manumisso heres exstiterit, eadem
adversus eum obligatio manet, quamvis et naturaliter teneatur nec pro se quis
fideiubere possit. quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo
fideiussoris obligationem peremit, sive civilis sive tantum naturalis in reum
fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem pro ipso obligatur esse. quod
si idem stipulator fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam
fideiussoris obligationem peremit. argumentum rei, quod, si possessio rerum
debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum.
cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te fideiussit,
posse et pro Titio fideiubere respondit, quamvis eandem pecuniam eidem
debiturus sit. nec tamen inanem eam creditori futuram. nonnullis enim casibus
emolumentum habituram, veluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat.
tunc enim confusa prima obligatione posteriorem duraturam. cum fideiussor reo
stipulandi heres exstiterit, quaeritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat
adversus reum mandati actionem, respondit, cum reus obligatus maneat, non posse
intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse. itaque ex stipulatu potius
quam mandati agere debebit.
|