eius, qui in provincia Stichum servum Kalendario praeposuerat, Romae
testamentum recitatum erat, quo idem Stichus liber et ex parte heres erat scriptus.
qui status sui ignarus pecunias defuncti aut exegit aut credidit, ut interdum
stipularetur et pignora acciperet. consulebatur quid de his iuris esset.
placebat debitores quidem ei qui solvissent liberatos esse, si modo ipsi quoque
ignorassent dominum decessisse. earum autem summarum nomine, quae ad Stichum
pervenissent, familiae erciscundae quidem actionem non competere coheredibus,
sed negotiorum gestorum dari debere. quas vero pecunias ipse credidisset, eas
non ex maiore parte, quam ex qua ipse heres sit, alienatas esse. nam et si tibi
in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me ignorans dederis,
accipientis non facies. neque enim sicut illud receptum est, ut debitores
solventes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos alienaret.
quare si nulla stipulatio intervenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte
coheredis peti posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque esset,
referret, quemadmodum stipulatus esset. nam si nominatim forte Titio domino suo
mortuo iam dari stipulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus. quod
si sibi dari stipulatus esset, dicendum hereditati eum adquisisse. sicut enim
nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui liberi vel alieni servi bona fide
serviant, adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri. post
aditam vero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique si
scierint eam sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt videri bonae fidei
possessores esse, qui nec possidendi animum haberent. quod si proponatur
coheredes eius id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint,
potest adhuc idem responderi. quo quidem casu illud eventarum, ut, si suae
condicionis coheredis iste servus habeat, invicem bona fide servire videantur.
|