Lucius Titius Stichum magistrum navis praeposuit. is pecuniam mutuatus
cavit se in refectionem navis eam accepisse. quaesitum est, an non aliter
Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectionem
navis esse consumptam. respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia
crederetur, navis in ea causa fuisset, ut refici deberet. etenim ut non oportet
creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae navis curam suscipiat et
negotium domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat probare
pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se
credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non
potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse.
quare etsi in ea causa fuerit navis, ut refici deberet, multo tamen maior
pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non debere in solidum
adversus dominum navis actionem dari. interdum etiam illud aestimandum, an in
eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari
potuerit. quid enim, inquit, si ad velum emendum in eiusmodi insula pecuniam
quis crediderit, in qua omnino velum comparari non potest. et in summa aliquam
diligentiam in ea creditorem debere praestare. eadem fere dicenda ait et si de
institoria actione quaeratur. nam tunc quoque creditorem scire debere
necessariam esse mercis comparationem, cui emendae servus sit praepositus, et
sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam
suscipiat. an in hanc rem pecunia eroganda est.
|