servus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit. nihilo
minus posse cum domino de in rem verso agi existimavit. nam et si procurator
meas in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa eam perdiderit,
recte eum hoc nomine mandati vel negotiorum gestorum acturum. cum Sticho
vicario servi tui Pamphili contraxi. actio de peculio et in rem verso ita dari
debet, ut, quod vel in tuam ipsius rem vel in peculium Pamphili versum sit,
comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo vel alienato Sticho agatur. quod si
Pamphilo mortuo agam, magis est, ut, quamvis Stichus vivat, tamen de eo, quod
in peculio Pamphili versum est, non nisi intra annum quam is decessit actio
dari debeat. etenim quodammodo de peculio Pamphili tum experiri videbor, sicuti
si, quod iussu eius credidissem, experirer. nec nos movere debet, quod Stichus
de cuius peculio agitur vivat, quando non aliter ea res in peculio eius esse
potest, quam si Pamphili peculium maneat. eadem ratio efficiet, ut id, quod in
peculio Pamphili versum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod
tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod vero in tuam rem versum fuerit,
praestetur etiam non deducto eo quod Pamphilus tibi debet.
|